- BATALARE arma
- BATALARE armaantiquis Boiariorum LL. tit. 3. c. 1. et tit. 2. c. 10. Latinis arma tractare est quod exercitium tam apud milites, quam gladiatores, in solo clypeo et gladio constabat, uri docet Vegetius l. 2. c. 14. et vidimus supra, ubi de Armorum exercitio. Hinc Batalatores, Galli vulgo vocant, θαυματοποιοὺς et ludiones, qui in publico varios et mirisicos armorum gestum edunt, quod verbum etiam vulgus transtulit, ad omne genus histrionum. Indidem Batalia, Italis Bataglia, Gallis Bataille, pugnam proeliumque notat, apud Senatorem de Orthograhia c. 5. Helmoldum Chronic. Sclavor. l. 1. c. 93. alibique passim, etc. Vocis origo a Batalibus, sic enim recentiores dixere pro Battualibus, de qua voce dicemus infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.